

Epistola ad Ephesios*
Caput 5: Versus 27
Non habentem maculam,etc. Quia per actionem bonam munda est a macula, et per spem tensa ad superna: proinde vestis ejus in monte tanquam nix dealbata effulsit, quae significabat. Ecclesiam omni macula peccati mundatam, quae per Christi in ligno crucis extensionem extensa est a ruga, et desiderio ad coelestia.Non habentem nunc maculam, aut rugam, sed ut sit sancta,hic per bona opera,et immaculata,in abstinentia mali. Vel hoc erit in futuro, erit enim tunc Ecclesia sancta per gloriam, immaculata per corruptionis remotionem. Sicut Christus fudit sanguinem, ut lavaret maculam Ecclesiae, et extendit se in cruce, ut tolleret rugam, sic et viri, si opus est, debent mori pro salvandis uxoribus, et verbo vitae eas instruere, ut exhibeant cas Deo.